- PALLIUM Venenatum
- PALLIUM Venenatumapud etiam simpliciter Venenatum, vel flammeum vel purpureum erat, quô Flaminica olim apud Romanos caput operiebat et Rica dicebarur, quod purpurâ infectum esset, nomen accepit. Mattius Mimiambis, apud A. Gellium, l. 20. c. 9.Nec tonsiles tapetes ebrii fuco,Quos concha purpurâ imbuens venavir.Idem enim color flammeus, venenatus et purpureus. Sed et altis mulieribus ricam atribuit Varro, quâ, sacrificium cum facerent, capita velabant, quam pari modô pallium quoque et ricinium Veteres appellavêre; eôque nomine et pileos et mitras et diademata et sudaria et tiaras et capitis vincula et taenias et lora et fascias et quidquid est stringendo, alligando tegendoque capiti et capillis colligandis, stringendisque comis, comprehenderunt. Et pallium quidem ac palliolum, operimentum capitis muliebre fulsse, plusquam notum. Viris vero quoque pallium tegendo capiti fuisse, multis Auctorum locis ad Tertulliani Pallium ostendit Salmas. Trimalcio Petronianus, pallio adrasum incluserat caput. Apud Rutilium Lupum de fig. Sentent. l. 2. Soleatus prae lectulo, palliolô frigus a capite defendens: ubi pallium vocat, quod in Graeco erat πιλίδιον. Unde palliolatus, palliolô tectus vel pileô, de Claudio Imperat. apud Sucton. c. 2. Vide supra. Sic tutlus, qui pileus erat lanatus Pontificum Flaminumque, pallium vocatur, apud Fulgentium de Serm. antiq. ex Numa Pompilio: Numa vero Pompilius, tutulum dici ait pallium, quô Sacerdotes caput tutabant, quum ad sacrificium accessissent, sicut et Virgilius ait, l. 3. Aen. v. 545.Et capite ante aras Phrygiô velamur amictu etc.Vide omnino Salmas. ad Flav. Vopisc. in Aureliano. c. 43. ubi quid Pallium muliebre esset et quot modis diceretur, pluribus explicat, ricinum, ricam, mafortium, pileum, galerum, birrum, cucullum, tiaram, fasciam, orarium, phygium, cufam, tufam, reticulum, et alia eiusmodi synonyma quamplurima, quae omnia capiti tegendo vel ornando tuêre etsi non eiusdem figurae facturaeque, Pallii appellatione plerumque sumi, apud veteres Scriptores, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.